AAS 3 (1911), p. 224

populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die xxiv mensis Maii, in
* festo Dominae Nostrae Mariae, adiutricis christianorum, anno
MCMXI, Pontificatus Nostri octavo.

PIVS PP. X.

LITTERAE APOSTOLICAE

I.
CONSTITUTIO NOVI VICARIATUS APOSTOLICI IN REGIONE COREANA
DE « TAI-KOU » NUNCUPATI.
PIUS PP. x.
Ad futuram rei memoriam. — Quo uberiores fructus in Domino
percipi queant, regiones quae nimis in latitudinem pateant, libenti quidem
animo describimus, praesertim quum fidelium numerus, feliciter auctus,
id postulare videatur. Cum vero unus Apostolicus Vicariatus totam
Goreanam regionem, sub laponensium potestatem modo redactam, complectatur,
cumque Venerabilis Frater Gustavus Mutel, Episcopus titularis
Milensis, eiusdem Missionis Praesul, studio ac sollertia apprime
commendatus, opportunum censuerit meridionales illius amplissimae
regionis partes in proprium Vicariatum per Nos erigi ; Nos huiusmodi
consilium, ad maiorem Dei gloriam non minus quam ad spiritualem
fidelium utilitatem spectans, ac VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium Christiano
nomini propagando suffragiis fultum, propensa audivinius voluntate.
Quare Motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra,
deque Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, praesentium vi, a
supradicto Vicariatu Coreano civiles praefecturas, quas vulgo « Kiengsyàng
-to » et « Tiyen-la-to » appellant, seiungimus, easque in separatum
Vicariatum Apostolicum a Civitate « Tai-kou » nuncupandum, cum
omnibus iuribus, privilegiis honoribusque erigimus et constituimus,
indito antiquae Missioni nomine Vicariatus Apostolici « de Seoul ». Denique
magnis perpensis laboribus et ipsa sanguinis effusione, quibus
alumni e Seminario Parisiensi pro Missionibus ad exteras gentes, iam
inde ab anno MDCCGXXXI huiusmodi regiones excoluerunt, pari Auctoritate
Nostra novam hanc Missionem, in meridionalibus Coreanae regionis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.