AAS 3 (1911), p. 226

septentrionalis tum duas civiles praefecturas seu « Fu », scilicet « YuLin
-Fu » cum quatuor subpraefecturis « Shien » et unum « Chow » ; et
« Yen-An-Fu » cum suis decem subpraefecturis ; tum duas civitates
secundi ordinis (Chow), videlicet « Suei-Te-Chow » cum suis tribus subpraefecturis
(Shien) et « Fu-Chow » pariter cum suis tribus subpraefecturis.
Hanc vero regionem ita constitutam, prouti ex geographica
charta patet, eadem Nostra Auctoritate in separatum Apostolicum Vicariatum
erigimus, proprio Antistiti committendum : atque huic novo Vicariatui
Apostolico, de Scen-Si septentrionalis nomen facimus; antiqua vero
de Scen-Si septentrionalis Missio sic boreali territorio imminuta, Scen-Si
centralis appellatione distinguetur. Denique curam novi Vicariatus concredimus
Fratrum Minorum Ordini, de fide propaganda illis in regionibus
tam ample merito. Porro haec mandamus, decernentes praesentes
Nostras Litteras firmas, validas et efficaces semper existere ac manere,
suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad
quos spectant plenissime suffragari, sicque in praemissis rite iudicandum
esse, irritum que atque inane fore, si secus quidquam super his a quovis,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus
Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo,
aliisque Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque
etiam speciali atque individua mentione ac derogatione dignis quae in
contrarium faciant quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die xn Aprilis
MDCCCCX!, Pontificatus Nostri anno octavo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. ££j S. a Secretis Status.

III.

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE « HO-NAN » OCCIDENTALI
ERIGITUR IN VICARIATUM APOSTOLICUM.

PIUS PP. x.
Ad futuram rei memoriam. — Cum summa afficiamur laetitia ob
exantlatos a Sacerdotibus labores, ut Christianum nomen in remotis
regionibus propagetur, eorum Missiones praecipuis gratiis ac privilegiis
libentes exornamus. Itaque compertum habentes Apostolicam Praefecturam
de « Ho-Nan » occidentali, alumnis Aemiliani Instituti a S. Francisco
Xaverio pro Missionibus ad exteras gentes, iam inde ab anno MCMVI
concreditam, magnum incrementum in Domino suscepisse, Guidonis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.