AAS 3 (1911), p. 23

SSmus D. N. D. Pius divina providentia PP. X, etsi vehementer exoptet
ut eadem, quo hucusque modo consueverunt, fideles deferre prosequantur,
plurium tamen ad Se delatis votis ex animo obsecundans, praehabito
Emorum Patrum Cardinalium Inquisitorum Generalium suffragio,
in Audientia R. P. D. Adsessori huius Supremae Sacrae Congregationis
Sancti Officii, die 16 Decembris anni currentis, impertita, benigne
decernere dignatus est:
Omnibus fidelibus, tam uni quam pluribus veri nominis atque a
Sancta Sede probatis scapularibus (exceptis quae Tertiorum Ordinum
sunt propria), per regularem, ut aiunt, impositionem iam adscriptis aut in
posterum adscribendis, licere posthac pro ipsis, sive uno sive pluribus, scapularibus
ex panno, unicum numisma ex metallo seu ad collum seu
aliter, decenter tamen super propriam personam, deferre, quo, servatis
propriis cuiusque eorum legibus, favores omnes spirituales {Sabbatino,
quod dicunt, scapularis B. M. V. de Monte Carmelo privilegio non excepto)
omnesque indulgentias singulis adnexas participare ac lucrari possint
ac valeant;
Huius numismatis partem rectam, SSmi D. N. I. C. suum sacratissimum
Cor ostendentis, aversam, Bmae Virginis Mariae effigiem referre
debere;
Idem benedictum esse oportere tot distinctis benedictionibus quot
sunt scapularia regulariter imposita, queis, pro lubitu petentium, sufiici
velit;
Singulas has, demum, benedictiones impertiri posse unico crucis
signo, vel in ipso adscriptionis actu, statim post absolutam regularem
scapularis impositionem, vel etiam serius, pro petentium opportunitate,
non interest an servato vel non diversarum adscriptionum ordine,
nec quanto post temporis ab ipsis, a quovis Sacerdote, etiam ab adscribere
distincto, qui respectiva scapularia benedicendi sive ordinaria
sive delegata facultate polleat, firmis ceteroquin primitivae facultatis limitibus,
clausulis et conditionibus.
Contrariis quibuscumque, etiam specialissima mentione dignis, non
obstantibus.
Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 16 Decembris 1910.

ALOISIUS GIAMBENB,
Substitutus pro Indulgentiis.
L. )$j S.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.