AAS 3 (1911), p. 295

III. Utrum redactio huius originalis textus differri possit ultra
tempus eversionis Hierusalem, ita ut vaticinia quae de eadem eversione
ibi leguntur, scripta fuerint post eventum ; aut, quod allegari solet Irenaei
testimonium (Advers. haeres., lib. III, cap. I, n. 2), incertae et controversae
interpretationis, tanti ponderis sit existimandum, ut cogat
reiicere eorum sententiam qui congruentius traditioni censent eamdem
redactionem etiam ante Pauli in Urbem adventum fuisse confectam?
Resp.: Negative ad utramque partem.

IV. Utrum sustineri vel probabiliter possit illa modernorum quorumdam
opinio, iuxta quam Matthaeus non proprie et stricte Evangelium
composuisset, quale nobis est traditum, sed tantummodo collectionem
aliquam dictorum seu sermonum Christi, quibus tamquam fontibus
usus esset alius auctor anonymus, quem Evangelii ipsius redactorem
faciunt?
Resp.: Negative.

V. Utrum ex eo quod Patres et ecclesiastici scriptores omnes, imo
Ecclesia ipsa iam a suis incunabulis, unice usi sunt, tamquam canonico,
graeco textu Evangelii sub Matthaei nomine cogniti, ne iis quidem
exceptis, qui Matthaeum Apostolum patrio scripsisse sermone expresse
tradiderunt, certo probari possit ipsum Evangelium graecum identicum
esse quoad substantiam cum Evangelio illo, patrio sermone ab eodem
Apostolo exarato?
Resp.: Affirmative.

VI. Utrum ex eo quod auctor primi Evangelii scopum prosequitur
praecipue dogmaticum et apologeticum, demonstrandi nempe Iudaeis
iesum esse Messiam a prophetis praenuntiatum et e davidica stirpe progenitum,
et quod insuper in disponendis factis et dictis quae enarrat
et refert, non semper ordinem chronologicum tenet, deduci inde liceat
ea non esse ut vera recipienda; aut etiam affirmari possit narrationes
gestorum et sermonum Christi, quae in ipso Evangelio leguntur, alterationem
quamdam et adaptationem sub influxu prophetiarum Veteris
Testamenti et adultioris Ecclesiae status subiisse, ac proinde historicae
veritati haud esse conformes?
Resp. : Negative ad utramque partem.

VII. Utrum; speciatim solido fundamento destitutae censeri iure
debeant opiniones eorum, qui in dubium revocant authenticitatem historicam
duorum priorum capitum, in quibus genealogia et infantia Christi

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.