AAS 3 (1911), p. 305

AGTATAPOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA Pii PP. X

i.

MOTU PROPRIO

DE DIEBUS FESTIS.

Supremi Disciplinae Ecclesiasticae custodes et Moderatores
Pontifices Romani, si quando christiani populi bonum id Ipsis
suaderet, sacrorum Canonum sanctiones relaxare benigne consueverunt.
Nos quidem Ipsi, quemadmodum iam alia, ob mutatas
temporum et civilis societatis conditiones, immutanda
existimavimus, ita etiam in praesens ecclesiasticam legem de
festis diebus ex praecepto servandis, ob peculiaria aetatis adiun
cta, opportune temperandam censemus. Lata enim terrarum
marisque spatia, mira nunc celeritate homines percurrant, facilioremque
per expeditiora itinera aditum ad eas nationes nanciscuntur,
quibus minor est festivitatem de praecepto numerus.
Aucta etiam commercia, et citatae negotiorum tractationes videntur
ex interposita frequentium festorum dierum mora aliquid
pati. Succrescens denique in dies rerum ad vitam necessariarum
pretium stimulos addit, ne saepius servitia opera ab illis
intermittantur quibus est victus labore comparandus.
His de causis iteratae preces, praesertim postremis hisce
temporibus, Sanctae Sedi adhibitae sunt ut festivitatem de
praecepto numerus minueretur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.