AAS 3 (1911), p. 554
propterea in posterum ecclesiasticae provinciae in Anglia
erant: Westmonasteriensis, cui sufïragabuntur ecclesiae Northanthoniensis,
Nottinghamensis, Portusmuthensis et Southwarcensis,
prout antea; Birmingamiensis, cui suffraganeae
erunt ecclesiae Cliftoniensis, Menevensis, Neoportensis, Plymutensis
et Salopiensis; Liverpolitana denique, quae suffraganeas
habebit ecclesias Hagulstaelensem - Novocastrensem, Loidensem,
Medioburgensem et Salfordensem. Insuper Archiepiscopo
Westmonasteriensi pro tempore exsistenti novae quaedam
accèdent ad regiminis actionisque unitatem servandam
praerogativae quae tribus hisce capitibus continentur, nempe:
1.° Praeses ipse erit perpetuus collationum episcopalium
totius Angliae et Cambriae; ob eamque rem ipsius erit conventus
indicere eisque praeesse iuxta normas in Italia et
alibi vigentes; 2.° Primo gaudebit loco super aliis duobus
Archiepiscopis nec non pallii et cathedrae usu atque praeferendae
crucis privilegio in universa Anglia et Cambria; 8.° denique
totius Ordinis Episcoporum Angliae et Cambriae regionis
personam ipse geret coram suprema civili potestate, semper
tamen auditis omnibus Episcopis quorum maioris partis
sententias sequi debet. Birmingamiensis autem et Liverpolitanus
Archiepiscopi iisdem prorsus gaudebunt privilegiis et iuribus,
quibus in catholica ecclesia coeteri Metropolitam pollent. Spe
ciali autem ex gratia atque in maioris Nostrae benevolentiae
signum benigne indulgemus, ut his ipsis Nostris litteris, quibus
novae provinciae eriguntur, Revmi Eduardus Ilsley hucusque
Birmingamiensis Episcopus et Thomas Whiteside hactenus
Liverpolitanus Episcopus earumdem sedium ad metropoliticum
ius evectarum Archiepiscopi sint absque alia ulla
Apostolicarum litterarum expeditione. Ad horum omnium
autem executionem Emum Pranciscum Bourne, hodie Archiepiscopum
Westmonasteriensem, deputamus, qui adimpleti mandati
sui postea testimonium et exemplar ad Sacram Congregationem
Consistorialem transmittet.