AAS 3 (1911), p. 637
suimus, prout in appositis Rubricis praescribitur : atque imprimis
quidem ut in recitando Divino Officio Lectionibus statutis
sacrae Scripturae cum Responsoriis de tempore occurrentibus
debitus honor frequentiore usu restitueretur; dein vero ut in
sacra Liturgia Missae antiquissimae de Dominicis infra annum
et de Feriis, praesertim quadragesimalibus, locum suum recuperaren!
Itaque, harum auctoritate litterarum, ante omnia Psalterii
ordinem, qualis in Breviario Homaro hodie est, aboiemus
eiusque usum, inde a Kalendis Ianuariis anni millesimi nongentesimi
decimi tertii, omnino interdicimus. Ex illo autem
die in omnibus ecclesiis Cleri saecularis ot regularis, in monasteriis,
ordinibus, congregationibus, institutisque religiosorum
ab omnibus et singulis, qui ex officio aut ex consuetudine Horas
canonicas iuxta Breviarium Romanum, a S. Pio V editum et a
Clemente VIII, Urbano VIII, Leone XIII recognitum, persolvunt,
novum Psalterii ordinem, qualem Nos cum suis Regulis et
Rubricis approbavimus typisque Vaticanis vulgandum decrevimus,
religiose observari iubemus. Simul vero poenas in iure
statutas iis denuntiamus, qui suo officio persolvendi quotidie
Horas canonicas defuerint; qui quidem sciant se tam gravi non
satisfacturos officio, nisi Nostrum hunc Psalterii ordinem adhibeant.
Omnibus igitur Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus
ceterisque ecclesiarum Praelatis, ne Cardinalibus quidem
Archipresbyteris patriarchalium Urbis basilicarum exceptis,
mandamus, ut in sua quisque dioecesi, ecclesia vel coenobio
Psalterium cum Regulis et Rubricis, quemadmodum a Nobis
dispositum est, constituto tempore inducendum curent: quod
Psalterium quasque Regulas et Rubricas etiam a ceteris omnibus,
quoscumque obligatio tenet recitandi vel concinendi Horas
canonicas, inviolate adhiberi ac servari praecipimus. Interim
autem cuilibet et capitulis ipsis, modo id maior capituli pars
sibi placere ostenderit, novum Psalterii ordinem, statim post
eius editionem, rite usurpare licebit.