AAS 3 (1911), p. 639
RUBMCAE
IN RECITATIONE DIVINI OFFICII
ET IN MISSARUM CELEBRATIONE
SERVANDAE
AD NORMAM CONSTITUTIONIS APOSTOLICAE
« DIVINO AFFLATU »
TITULUS I.
De ratione Divini Officii recitandi
iuxta novum Psalterii ordinem.
1. In recitatione Divini Officii, iuxta Romanum Ritum,. Psalmi
quotidie sumendi sunt, ad singulas Horas canonicas, de occurrente
hebdomadae die, prout distribuuntur in Psalterio noviter
disposito; quod deinceps, loco veteris dispositionis, in novis
Breviarii Romani editionibus vulgandum erit.
2. Excipiuntur tamen omnia Festa Domini eorumque integrae
Octavae, Dominicae infra Octavas Nativitatis, Epiphaniae,
Ascensionis et Corporis Domini, Vigilia Epiphaniae et Feria VI
post Octavam Ascensionis, quando de eis persolvendum sit Officium;
itemque Vigilia Nativitatis ad Laudes et ad reliquas Horas
minores usque ad Nonam, et Vigilia Pentecostes; nec non
omnia Festa Beatae Mariae Virginis, SS. Angelorum, S. Ioannis
Baptistae, S. Ioseph et SS. Apostolorum et Duplicia I et II classis,
eorumque omnium integrae Octavae, si de eis fiat Officium,
quod recitandum erit prout assignatur, vel in Breviario, vel in
Proprio Dioecesis vel Instituti, hac lege tamen ut Psalmi ad Laudes,
Horas et Completorium semper sumendi sint ex Dominica,
ut in novo Psalterio ; ad Matutinum vero et ad Vesperas dicantur
ut in Communi, nisi speciales Psalmi sint assignati. - Tribus autem
ultimis diebus maioris hebdomadae, nil erit innovandum,