AAS 3 (1911), p. 641
Ad Horas minores et Completorium Antiphonae cum Psalmis
semper dicuntur de occurrente Feria. Ad Primam pro Lectione
brevi legitur Capitulum Nonae ex Proprio, vel de Communi.
Ad Tertiam, Sextam et Nonam Capitulum, Responsorium breve
et Oratio pariter sumuntur vel ex Proprio, vel de Communi.
6. In Officio S. Mariae in Sabbato et in Festis Simplicibus
sic Officium persolvendum est : ad Matutinum Invitatorium et
Hymnus dicuntur de eodem Officio vel de iisdem Festis; Psalmi
cum suis Antiphonis et Versu de Feria occurrente; I et II Lectio
de Feria, cum Responsoriis propriis, vel de Communi; III
vero Lectio de Officio vel Festo, duabus Lectionibus in unam iunctis,
si quando duae pro Festo habeantur : ad reliquas autem Horas
omnia dicuntur, prouti supra, n. 5, de Festis Duplicibus expositum
est.
7. In Feriis et in Festis Simplicibus Psalmi ad Matutinum,
qui in novo Psalterio in tres Nocturnos dispositi inveniuntur,
dicantur sine interruptione cum suis novem Antiphonis usque
ad tertium Versum inclusive, omissis Versibus primo et secundo.
TITULUS II.
De Festorum praestantia.
1. Ut recte dignoscatur quale ex pluribus Officiis sit praestantius
et proinde sive in occurrentia, sive in concurrentia, sive
in ordine repositionis aut translationis praeferendum, sequentes
praestantiae characteres considerandi sunt :
a) Ritus altior, nisi occurrat Dominica, vel Feria, vel Octava
privilegiata, vel etiam quaelibet dies Octava iuxta Rubricas.
b) Ratio Primarii aut Secundarii.
c) Dignitas Personalis, hoc ordine servato : Festa Domini,
B. Mariae Virginis, Angelorum, S. Ioannis Baptistae, S. Ioseph,
SS. Apostolorum et Evangelistarum.
d) Sollemnitas externa, scilicet si Festum sit feriatum, aut
celebretur cum Octava.
2. In occurrentia, et in ordine repositionis aut translationis,
alius quoque character considerandus est, nempe: