AAS 3 (1911), p. 650

plex I classis, Commemoratio Defunctorum celebrabitur die
proxime sequenti, similiter non impedita; in qua, si forte occurrat
Duplex II classis, hoc transfertur iuxta regulam traditam
Tit. III n. 3.

PRAESCRIPTIONES TEMPORARIAE.

I. Kalendaria uniuscuiusque Dioeceseos, aut Ordinis seu0
Congregationis Breviario Eomano utentium, pro anno 1913, ad
Regulas supra traditas omnino redigenda sunt.
II. Diebus Dominicis, quibus in Kalendariis proximi anni0
1912 inscribuntur, sub ritu Duplici maiori vel minori, Pesta
Sanctorum, vel Angelorum, vel etiam B. Mariae Virginis, vel
dies Octava, quae non sit Festorum Domini, tum Officium in privata
recitatione, tum Missae lectae erunt ad libitum, vel prout
notatur in Kalendario anni 1912, vel de Dominica cum commemoratione
duplicis maioris aut minoris. In Feriis quoque, de
quibus Tit. X n. 2, Missae privatae celebrari poterunt^, ut ibi
adnotatur.
III. Quod Tit. XIII harum Rubricarum dispositum est0
quoad Commemorationem Omnium Fidelium Defunctorum,
inde ab anno 1912, in usum omnino deducendum est.
IV. Usque dum nova correctio Breviarii et Missalis Roma-0
ni, a Sanctissimo Domino Nostro decreta, vulgetur :
a) Kalendaria perpetua Sacrae Rituum Congregationi
reformanda et approbanda deferri non debent;
b) De Festorum augendo ritu, vel de Festis novis invehendis
nulla fiat postulatio;
c) Festa particularia, sive B. Mariae Virginis, sive Sanctorum
aut Beatorum, ritus Duplicis maioris aut minoris, Dominicis
diebus assignata, locorum Ordinarii seu Superiores Regularium,
aut in utrisque Vesperis, Laudibus et Missa commemoranda
praescribant; aut in aliam diem, validis S. R. C. oblatis
argumentis, transferenda curent; aut potius omittant.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.