AAS 30 (1938), p. 10

privilegia, honores et potestates quibus ceterae per orbem Praefecturae
earumque Praefecti iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter
iisdem adstrmgimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida
esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem,
quae hisce Litteris haberetur, si exhibitae ipsaemet vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli
se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die prima mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno
sextodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius S. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LV1I, n. 39 - Al. Trussardl.

IV

DE LOANGWA

MISSIO « SUI IURIS » DE LOANGWA^ FINIBUS IMMUTATIS, AD VICARIATUS APO-

STOLICI GRADUM ET DIGNITATEM EVEHITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Enascentium Ecclesiarum in regionibus nondum evangelica luce
penitus collustratis regimini earumque profectui non parum sane iuvat
recta illarum circumscriptio, quae magis rerum locorumque adiunctis
idonea videatur. Oportet autem ad maioris dignitatis gradum evehere

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.