AAS 30 (1938), p. 13

stolici, commendatione, oblatis Nobis precibus libenter annuere censuimus,
certam foventes spem id in animarum bonum et Christi regnum
magis illic dilatandum obventurum fore. Quapropter, suppleto, quatenus
opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu,
de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, tenore praesentium,
e Vicariatus Apostolici de Tsingtao territorio civiles sub praefecturas
de Ghuhsien. Istmi, Mengyin, Feihsien, Liny et Tancheng, ad civilem
praefecturam de Shangtung pertinentes, separamus ac disiungimus
et exinde novum erigimus Vicariatum Apostolicum, iisdem finibus terminatum,
quibus subpraefecturae illae civiles limitantur, et decernimus
ut ab urbe Icliowfu, quae princeps est subpraefecturae de Liny, « de
Tchowfu )) nuncupetur. Illum autem Missionariis Societatis Verbi Divini,
qui multos iam annos laudabili illic zelo adlaborant, ad Nostrum tamen
et Apostolicae Sedis beneplacitum, concreditum volumus et concredimus.
Novo huic igitur Vicariatui de Ichowfu eiusque pro tempore Vicariis
Apostolicis, omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceteri per orbem Vicariatus et illorum Praesules iure communi
fruuntur et gaudent, eosque iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita et
constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis, aut
excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur,
si exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam,
dismembrationis, erectionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare,
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, amno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die prima mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno
sextodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius 8. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.

Carolus Respighi, Proton. Apost.
Hannibal Franciscus Ferretti, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVII, n. 38 - Al. Trussardi

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.