AAS 30 (1938), p. 155
Cum vero Summi Pontifices certiores facti sunt quosdam eo contendere,
vel ut Orientales a suis ritibus averterent, vel ut peculiare quiddam
in iisdem immutarent, non opportuna haec tentamina improbarunt,
atque eorumdem rituum integritatem sartam tectamque servare voluerunt.
Romanis enim Pontificibus mens est liturgicam rerum varietatem,
quae ex peculiari populorum ingenio atque indole invecta est,
non modo sanctae fidei divinique cultus unitati non repugnare, sed eam
potius commendatione ac laudibus exornare; quandoquidem ex hoc capite
facile eruitur unam eamdemque catholicam religionem et omnium vel
diversarum gentium naturae ac moribus respondere optime, et uberrimos
variaque pulchritudine distinctos edere fructus. Huc accedit quod
singuli unius cuiusque liturgiae libri, pro sua ex antiquissimis temporibus
integritate, avitam fidem invicte luculenterque testantur, qua
veteres Christianitates mysteria et sacramenta, peculiari modo a Novatoribus
hodie hostiliter impugnata, amplectebantur, ac religiose venerabantur.
Eiusmodi Summis Pontificibus cura fuit, hoc in rerum ordine, ante
Sanctam Tridentinam Synodum. Postea vero, ad res aptius faciliusque
expediendas, appositas instituerunt Congregationes; itaque decessor
Noster f. r. Gregorius XIII, altero Pontificatus sui anno, eo quidem
consilio, ut orientales ritus vel servaret incolumes, vel pro rerum adiunctis
in pristinum decus restitueret, itemque ut christifidelium numerum,
qui hos eosdem ritus profiteantur, data opera augeret, peculiarem condidit
Congregationem, de rebus Graecorum, quam Clemens VIII in
Congregationem super negotiis Fidei et Religionis Catholicae immutando
transtulit, eidem concredens non modo Ecclesiae Orientalis curam,
sed munus etiam propagandae fidei cum in Occidentis populos,
qui ad Novator u m errores declinaverant, tum in eas etiam regiones)
quae novissime exploratae fuerant. Itaque, quamvis de speciali Congregatione
ageretur, quae postea iure meritoque Congregatio de Propaganda
Fide nuncupata fuit, idem tamen munus iam sibi demandatum
habebat, quod Gregorius XV Generali Congregationi commisit ab
se hoc eodem titulo constitutae, id est « praesidendi missionibus omnibus
ad praedicandum et docendum Evangelium et catholicam doctrinam »;
atque adeo in novam Congregationem confluxit, ab eodem Gregorio XV
conditam.
Quae Sacra Congregatio ex eo tempore unum fuit atque unicum
Officium Pontificium Missionibus usque quaque provehendis. Attamen,
peculiari condicione iuridica perspecta Orientalium Catholicorum, qui
sub Turcarum dominatione versabantur; itemque haud mediocri diver-