AAS 30 (1938), p. 187

itaque, quibus id nihil antiquius erat; praehabito assensu propensrssimo
tum venerabilis Fratris Ioannis Alexii Ghanibon, hucusque Tokiensis
Archiepiscopi,, -.tum 'dilecti filii Moderatoris Generalis :Societatis Parisiensis
Missionum ad Exteras Gentes, quae Toklensem Ecclesiam per
apostolicos diutinos labores fundavit hactenusque sibi commissam habuit,
atque attento venerabilis Fratris Pauli Marella, Archiepiscopi'titularis
Docleensis, in Iaponia Delegati Apostolici, favorabili voto; omnibus
mature perpensis, Archidioecesim illam y territorii amplitudine
redundantem, in duas dividere partes censuimus, quarum alteram Iaponehsi
Clero gubernandam tradere, alteram vero iñ novam erigere dioecesim,
praefatae Societati Parisiensi Missionum concredendam. Suppleto
igitur, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum, qui sua
interesse praesumant consensu, de venerabilium Fratrum Nostrorum
S.R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide praeposi-;
torum consilio, ac de Nostrae apostolicae potestatis plenitudine, totum
Archidioecesis Tokiensis territorium in duas dividimus partes; quarum
altera Tokio urbem atque civiles praefecturas de Tokio ac de Chiba complectetur,
et archidioecesis Tokiensis territorium posthac efformabit ; altera
vero, reliquo territorio, civilibus nempe praefecturis, quae Kanagatva,
Shizuoka, Yamanashi, Nagano, Gumma Tòchigi^ Ibàraki et "Saitama
vulgo nuncupantur, constabit, eamque in novam erigimus et constituimus
dioecesim, a Yokohama urbe Yokohàmàënsem appellandam.
Metropolitanam autem Ecclesiam Tokiensem, ex hac ipsa die laponensis
Cleri curis et regimini commissam volumus, certam foventes spem id in
animarum bonum fideique incrementum per apostolicum indigenarum
sacerdotum studium sane cessurum fore. Novam vero Yokohàmàënsem
dioecesim Societati Parisiensi Missionum ad Exteras Gentes, quae in
regione illa, uti antea diximus, pro Christi regiio prolatando strenue
hucusque adlaboravit, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum,
concredimus. Novae huius dioecesis Yokohamaënsis sedem in
Yokohama urbe constituimus, Episcopi vero cathedram in ecclesia Sacratissimo
Cordi Iesu dicata in eadem urbe exstante agimus; eamque
idcirco ad Cathedralis Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus, et ipsi
eiusque pro tempore Episcopis omnia tribuimus iura honores, insignia,
favores, gratias et privilegia, quibus ceterae per orbem cathedrales Ecclesiae
earumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent; eosque
pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceterae
Cathedrales earumque Antistites adstringuntur. Novam insuper eandem
dioecesim Yokohàmàënsem suffraganeam constituimus Metropolitanae
Ecclesiae Tokiensi, eiusque pro tempore Episcopos metropolitico iuri

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.