AAS 30 (1938), p. 206

custodiantur alius sacerdotis incuria: ipsos enim manet diligens sol-;
lersque cura sacrorum vasorum et Ssmae Eucharistiae propriumque munus
fideliter et vigilanter cavendi ne, divinis officiis absolutis, ciboria exponantur
cuilibet iniuriae sacrilegaeque direptioni. Equidem est animad^-
vertendum et in memoratum sacerdotem et in quemlibet alium huius
neglegentiae reum similibus poenis, quippe qui occasionem tanto sceleri
sua culpa dederint. Ut autem locorum Ordinarii poenis prosequi queant
et delinquentes religiosos utriusque sexus etiam exemptos iuxta has
apostolicas praescriptiones in negotio, de quo agimus, vi huius Instructionis
facultates committimus necessarias cumulative cum eorum Superioribus
religiosis Maioribus, quibus pariter haec S. Congregatio idem
onus imponit, reservata tamen uni Episcopo facultate processum conficiendi,
de quo sub litt. d) in casu ibi descripto.
d) Diligenter inquirant utrum ecclesiae et oratoria quibus
Ssmae Eucharistiae asservatio iure communi (cfr. can. 1265 § 1 n. 1, 2)
non competat, hac facultate polleant ex apostolico indulto per Breve
in perpetuum aut per rescriptum ad tempus concessum : quoties vero
compererint hoc privilegium legitimo iure non esse suffultum, tamquam
abusum satagant removere. Praeterea, ne se nimis faciles praebeant
in suscipiendis et commendandis precibus pro impetranda facultate
asservandi Ssmam Eucharistiam in locis, quae de communi iure
eadem carent, immo abstineant prorsus, nisi gravissimae causae intersint,
praesertim in privatis oratoriis et ecclesiis a domibus fidelium nimis
dissitis, in desertis montibus magnisque camporum spatiis sitis,
quibus non suppetant ea omnia quae pro fideli et tutissima custodia
SS. Specierum requiruntur. Tolerabilius sane erit ut quandoque etiam
notabili fidelium parti commodum non praebeatur Ssmae Eucharistiae
adorandae, quam ut Eadem exponatur sat probabili periculo profanationis.
Immo et potestas hisce litteris committitur Excmis Episcopis
locorumque Ordinariis revocandi facultatem asservationis Eucharistiae
in ecclesiis et oratoriis, etiam privatis, quae hoc apostolico privilegio per
indultum fruuntur, quoties adnotent aut graves abusus intercessisse
aut non omnes concurrere conditiones pro secura custodia, reverentia
cultuque debito erga Ssmum Sacramentum.
Hae sunt canonicae normae potioresque cautelae, quas huic S. Congregationi
visum est locorum Ordinariis praecipere ut vicissim parochis
ceterisque Ssmi Sacramenti custodibus pressius commendent exsecutioni
tradendas ad quoslibet convellendos abusus, si qui irrepserint,
et, quamvis desint, ad eosdem praecavendos: aliae, quae pro temporum
et locorum adiunctis magis idoneae videantur ad eundem finem

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.