AAS 30 (1938), p. 251

potentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die secunda mensis Decembris, Pontificatus Nostri
anno sexto decimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. B. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.
Dominicus Spolverini, Aren. Larissen, Proton. Apost.
Vincentius Bianchi Cagliesi, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVIII, n. SI - Al. Trussardi.

IV

TRENTONENSIS

DIOECESIS TRENTONENSIS DISMEMBRATUR ET NOVA ERIGITUR DIOECESIS « CAM-

DENSIS ».
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad maius animarum bonum assequendum haud dubie valde prodest
recta ecclesiarum in orbe catholico circumscriptio, quae ita vel ordinanda
vel immutanda est, ut rerum locorumque adiunctis melius respondere
videatur. Quibus de causis peropportunum nunc visum est dioecesim
Trentonensem in duas dividere partes et novam exinde dioecesim constituere,
alterius Antistitis regimini concredendam. De venerabilium itaque
Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali
praepositorum consulto, ac suffragante venerabili Fratre Hamleto Ioanne
Cicognani, Archiepiscopo titulari Laodicensi in Phrygia, Delegato Apostolico
in Statibus Foederatis Americae Septentrionalis, omnibus mature
perpensis, id ad rem deducere decrevimus. Suppleto igitur, quatenus
opus sit, quorum intersit vel eorum, qui sua interesse praesumant, consensu,
de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, e dioecesis Trentonensis
territorio civiles comitatus Oamden, Glorcester, Atlantic, Salem,
Cumberland, Capo May seiungimus, atque e territorio ita avulso novam
erigimus et constituimus dioecesim, quae Camdensis nuncupantur.
Novae huius dioecesis sedem et cathedram episcopalem in urbe Cam-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.