AAS 30 (1938), p. 254

dinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum consulto, ac suffragante
venerabili Fratre Hamleto Ioanne Cicognani, Archiepiscopo
titulari Laodicensi in Phrygia, in Americae Septentrionalis Statibus
Foederatis Delegato Apostolico, re mature perpensa, opportunum duximus
dioecesim Novarcensem, territorio et fidelium numero redundantem,
in duas dividere partes, et novam exinde erigere dioecesim, alterius vigilan
tis Antistitis curis et regimini concredendam. Suppleto igitur, quatenus
opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, e dioecesis Novarcensis
territorio civiles comitatus perpetuo seiungimus, quibus nomen
Passaic, Morris et Sesseœ; atque horum comitatuum territorium in novam
dioecesim erigimus et constituimus, quam ex Paterson urbe Patersonensem
nuncupari volumus ac decernimus. Novae huius dioecesis sedem
et episcopalem cathedram in hac Paterson urbe statuimus, quam
proinde ad civitatis episcopalis gradum evehimus eidemque sedi et cathedrae
omnia tribuimus iura et privilegia, quibus ceterae episcopales
sedes et cathedrae iure communi fruuntur. Paroecialem autem Ecclesiam
S. Ioannis Baptistae in eadem urbe exstantem ad Ecclesiae Cathedralis
dignitatem extollimus, eique propterea ipsiusque pro tempore Episcopis
omnia tribuimus iura, privilegia, honores, insignia, gratias et praerogativas,
quibus ceterae per orbem cathedrales Ecclesiae earumque Praesules
in America Septentrionali iure fruuntur, et iisdem pariter eos
adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Donec insuper Capitulum Cathedrale constitutum erit, volumus ut ad
iuris tramitem, pro Canonicis, dioecesani Consultores eligantur et adhibeantur.
Quod vero ad novae huius dioecesis regimen, administrationem,
dotationem, ad fidelium et clericorum iura et onera, aliaque huiusmodi
spectat, servanda iubemus quae hac de re sacri canones et Concilium
Baltimorense Tertium praescribunt. Quod autem ad clerum praecipue
attinet, decernimus ut simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem
demandatae erunt, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti, in
cuius territorio legitime exstant. Mandamus denique ut documenta et
acta, novam hanc dioecesim respicientia, a dioecesis Novarcensis Curia
Episcopali Cancellariae dioecesis Patersonensis quam primum fieri poterit
tradantur, ut in eius archivo religiose serventur. Ad quae omnia
ut supra disposita et statuta exsecutioni mandanda, venerabilem quem
supra diximus Fratrem Hamletum Ioannem Cicognani, in Foederatis
Americae Septentrionalis Statibus Delegatum Apostolicum, deligimus,
eique propterea facultates tribuimus ad id necessarias et opportunas,
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ee-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.