AAS 30 (1938), p. 257

administrationem, ad episcopalis mensae dotationem, ad Vicarii Capitularis
seu Administratoris Apostolici, sede vacante, electionem, ad clericorum
et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, servanda iubemus
quae sacri canones nec non Concilium Plenarium Baltimorense Tertium
praescribunt. Quod vero ad clerum praecipue spectat, decernimus ut
simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem mandatae fuerint, eo
ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime
exstant. Quum autem temporis adiuncta haud permittant ut in cathedrali
Ecclesia Owensburgensi Canonicorum Capitulum modo instituatur,
indulgemus ut interim, pro Canonicis, dioecesani Consultores
ad iuris normam eligantur. Mandamus denique ut omnia documenta et
acta, novam hanc dioecesim respicientia, a Cancellaria dioecesis Ludovicopolitanae
quam primum fieri poterit Curiae episcopali dioecesis
Owensburgensis tradantur, ut in eius archivo religiose serventur. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod
quilibet quorum intersit vel sua interesse praesumant auditi non fuerint,
vel praemissis non consenserint, etiam si expressa et individua mentione
digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis aut
nullitatis vitio seu intentionis Nostrae vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari
posse, sed eas, tamquam ex certa scientia et potestatis plenitudine
factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque, quavis
auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus
et inane volumus ac decernimus. Non obstantibus, quatenus opus sit,
regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis
editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus
Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum
Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis, quibus omnibus
per praesentes derogamus. Ad quae omnia, ut supra disposita et constituta,
exsecutioni mandanda venerabilem quem supra diximus Fratrem
Hamletum Ioannem Cicognani, in Foederatis Americae Septentrionalis
Statibus Delegatum Apostolicum, deligimus eique propterea necessarias
ad id et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum
de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
facto eidem onere ad S. Congregationem Consistorialem authenticum peractae
exsecutionis actorum exemplar transmittendi. Statuimus denique
ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis, et sigillo viri in ecclesiastica dignitate

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.