AAS 30 (1938), p. 311

Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, ab Apostolica quam supra memoravimus
Praefectura de Wuchow illam territorii partem separamus,
civiles complectentem subpraefecturas de .Kweilin, Ghuanchow, Kuanyang,
Rsingugan, Lungsheng, Lingchuan, Yining, Peshou sive Kuhwa.
Yungfu, Ydngso, Lipo, Pinglo, Kungeheng, Fuchuan, Vhungshan, FLÚhn
sien, in civili provincia de Kwangsi, atque territorium ita avulsum in
novam erigimus et constituimus Praefecturam Apostolicam a principe
eiusdem regionis urbe de Kweilin nuncupandam, illamque apostolicis
praefatae Societatis de Maryknoll pro Missionibus exteris, cuius sodales
tam sollerter in regione illa hucusque adlaboraverunt, curis, ad Nostrum
tamen et S- Sedis beneplacitum, committimus. Huic autem Praefecturae
eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, pr|7
vilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae
earumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque iisdem
adstringimus oneribus et obligationibus quibus ceteri adstringuntur.;
Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et. iubemus, contrariis quibuscumque .minime obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis aut excerptis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
hisce Nostris Litteris tribueretur si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
concessionis, statuti, decreti et voluntatis Nostrae infringere,
VEL ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum. ;
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo octavo, die nona mensis Februarii, Pontificatus Nostri anno
sexto decimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Gard. FUMASONI BIONDI

Cancellarius 8. R. E: 8. C. de Propaganda Fide Praef. .

. f Dominicus Spolverini, Arch. tit. Larissen., Prctort. Apost,
."Vincentius-. Bianchi. Çagliesij Protçn. Apost,

Loco S Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. TAX, n. (i. - .ALTrussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.