AAS 30 (1938), p. 326
politam in Rhodope et in Sinis Delegati Apostolici, de venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda
Fide praepositorum consilio, omnibus mature perpensis, oblatis
precibus annuendum censuimus. Suppleto igitur, quatenus opus sit,
quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, Nos,
suprema Nostra auctoritate, ab Apostolica quam supra memoravimus
Praefectura de Yungchowfu illam seiungimus territorii partem complectentem
civiles subpraefecturas de Chaoyang, Sirihwa, WuJcang, Finning,
Chengpu, Suining, Tsingchow, PLweitung, Tungtao atque territorium
ita avulsum et circumscriptum in novam erigimus et constituimus Praefecturam
Apostolicam, quam a principe illius regionis urbe de PaoMng
nuncupari decernimus; eamque eidem Fratrum Minorum Ordini, ad
Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum, concredimus. Huic
autem novae Praefecturae de Paoking eiusque pro tempore Praefectis
Apostolicis, omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae per orbem Praefecturae earumque Praesules iure communi
fruuntur et gaudent, illosque iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita
et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis,
manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac sigillo viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, concessionis, statuti, decreti, et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo octavo, die nona mensis Februarii, Pontificatus Nostri anno
sextodecimo.
Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius S. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.
Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Loco 83 Plumbi
Reg. in Cane. Ap., Vol. LIX, n. 5. - Al. Trussardi.