AAS 30 (1938), p. 334

VI

FORTALEXIENSIS

AB ARCHIDIOECESI FORTALEXIENSI TERRITORII PARS SEIUNGITUR, EX QUA DIOE-

CESIS LIMOEIRENSIS ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad dominicum cuiusvis Ecclesiae gregem facilius ac salubrius pascendum
et gubernandum plurimum sane prodest recta ipsius Ecclesiae
circumscriptio; quae si nimio redundet territorio, peropportunum videtur
eam in duas dividere partes, novamque exinde dioecesim erigere
alteri vigilanti tradendam Pastori. Quod quidem perpendentes, de venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R E. Cardinalium Sacrae Congregationi
Consistoriali praepositorum consulto, habitoque quoque voto venerabilis
Fratris Benedicti Aloisi Masella, Archiepiscopi titularis Caesariensis
in Mauretania, Nuntii Apostolici in Republica Brasiliana, Iubenti
animo oblatis Nobis precibus annuere censuimus, quibus expostulatum
est, ut latissimum archidioecesis Fortalexiensis territorium in fidelium
bonum divideretur et nova erigeretur dioecesis. Nos igitur, omnibus
mature perpensis ac suppleto. quatenus opus sit, quorum intersit vel
eorum qui sua interesse praesumant consensu, de apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, ab archidioecesi Fortalexiensi novem quae sequuntur
paroecias seiungimus, nempe : Limoeiro, Aracaty, Areìas,
J aguari o e Mirini, Mora de Nova, Pereiro, Riaco do Sangue, Sao Bernardo
das Russas, Uniao; atque territorium his paroeciis circumscriptum
in novam dioecesim erigimus et constituimus ab urbe IAmoeiro, Limoeirensem
nuncupandam. Sedem novae huius dioecesis in hac Limoeiro
urbe statuimus et ecclesiam, Deo in honorem B. Mariae Virginis sub
titulo Immaculatae Conceptionis dicatam, in eadem urbe exstantem, ad
Cathedralis gradum evehimus; cui propterea eiusque pro tempore Episcopis
omnia tribuimus iura, honores, insignia, favores, gratias, privilegia,
quibus ceterae per orbem cathedrales Ecclesiae earumque Antistites
iure communi pollent et gaudent, eisque onera omnia et obligationes
item imponimus, quibus eaedem Ecclesiae earumque Episcopi
adstringuntur. Novam autem hanc Limoeirensem dioecesim suffraganea»!
constituimus Metropolitanae Ecclesiae Fortalexiensi, eiusque idcirco

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.