AAS 30 (1938), p. 6
Delegati Apostolici in Sinis, commendatione, omnibus mature perpensis,
oblatis Nobis precibus praefatis annuere, statuimus. Quare, suppleto
quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, certa scientia ac de supremae Nostrae potestatis plenitudine,
ex Apostolici quem supra diximus Vicariatus de Hankow
territorio subpraefecturas de Suihsien^ Ingshanhsien et Anluhsien adJ
civilem provinciam de Eupeh pertinentes, disiungimus ac separamus,
earumque territorium in novam erigimus Praefecturam Apostolicam,
iisdem terminatam finibus; quibus praefatae subpraef ecturae civiles,t
quamque a principe civilis subpraefecturae eiusdem nominis urbe, de
ßuihsien nuncupandam decernimus eamque apostolicis praefati Ordinis
Fratrum Minorum Provinciae de Hybermia sodalium curis, ad Nostrum
tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum, concredimus. Novae huic
igitur Praefecturae de Suihsien eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis,
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus
ceterae per orbem Praefecturae et illarum Praesules iure communi fruuntur
et gaudent, eosque iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita et constituta,
rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis, etiam'impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem
prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo
septimo, die decima septima mensis Iunii, Pontificatus Nostri
anno sextodecimo.
Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Proton. Apost.
Loco £8 Plumbi
Reg. in Cane. Ap., Vol. LVII, n. 82 - G. Stara Tedde.