AAS 30 (1938), p. 8

Otolcunij Zagara, Shisaino^ TsusuM, TJji, quod quidem territorium in
Apostolicam Praefecturam erigimus et constituimus; eamque ab urbe
Kyoto « de Kyoto » nuncupari iubemus, et praefatae Societati de Maryknoll
pro Missionibus exteris, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae
beneplacitum, concredimus. Novae huic igitur Praefecturae de Kyoto
eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis, omnia tribuimus iura, privilegia,
honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae
et illarum Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque
iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuscumque minime obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, concessionis, statuti
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vera
ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die decima septima mensis Iunii, Pontificatus Nostri
anno sextodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius S. B. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Vincentius Bianchi-Oagliesi, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVII, n. 81 - G. Stara Tedcle.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.