AAS 30 (1938), p. 91
sedem in urbe Trivandrum, a qua, ut iam diximus, dioecesis ipsa nomen
mutuatur, constituimus, Episcopi vero sedem in ecclesia Deo in honorem
S. Ioseph dicata, in eadem urbe exstante, Agimus, ipsamque propterea
ad Cathedralis Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus, eique eiusque
pro tempore Episcopis omnia concedimus iura, honores, insignia, favores,
gratias et privilegia quibus ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque
Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem
adstringimus oneribus* et obligationibus, quibus ceterae Cathedrales
Ecclesiae earumque Antistites adstringuntur. Novam hanc dioecesim
Trivandrensem suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae
Verapolitanae, eiusque pro tempore Episcopos metropolitico iuri Archiepiscopi
Verapolitani subiicimus. Cum vero in Cathedrali Ecclesia Trivandrensi
Canonicorum Capitulum modo erigi nequeat, indulgemus ut,
ad iuris tramitem, pro Canonicis Consultores dioecesani interim eligantur.
Quod autem attinet ad novae huius dioecesis regimen et administrationem,
ad Vicarii Capitularis seu Administratoris Apostolici, sede
vacante, electionem, ad iuvenum, qui ad statum clericalem vocati sint,
institutionem, ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi,
servanda iubemus quae sacri canones praescribunt. Mandamus insuper
ut documenta et acta quae dioecesim Trivandrensem Latinorum respiciunt,
a dioecesis Quilonensis cancellaria quam primum fieri poterit curiae
episcopali novae dioecesis tradantur ut in eius archivo religiose
serventur. Rebus igitur ita dispositis ac statutis, ad eadem omnia exsecutioni
mandanda venerabilem Fratrem Leonem Petrum Kierkels, in
Indiis Orientalibus Delegatum Apostolicum, deligimus, eique propterea
necessarias ad id et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum; eidemque onus imponimus ad S. Congregationem de
Propaganda Fide authenticum exsecutionis actorum exemplar intra sex
menses ab his Litteris acceptis transmittendi. Praesentes autem Litteras
et in eis contenta quaecumque etiam ex eo quod quilibet quorum interest
vel qui sua interesse praesumat auditi non fuerint, vel praemissis non
consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint,
nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis
vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et
inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari
posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
ei emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et
integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque, quavis