AAS 31 (1939), p. 107

mutuaque necessitudine copulentur, tum nihil aliud quaerere homines
pronum est, nisi praesentis vitae voluptatibus diffluere; quae si ob rerum
inopiam non abunde satis habentur, quisquis vi, iniuria, rectique ordinis
dissolutione, eas ad se rapere pro facultate conatur. « Hinc — ut sapientissimi
Pontificis Leonis XIII verbis utamur, quae et in aetatem nostram
nimium quantum quadrare videntur — itidem pronum est in domestica
consuetudine debitam natura obedientiam a liberis detrectari proterve
omnis impatientibus disciplinae, nisi si quae est voluptaria et mollis;
Hinc opifices suis se artibus removere, defugere labores; nec sorte contentos,
altiora suspicere, improvidam quandam expetentes aequationem
bonorum : similia multorum studia, ut, natali rure relicto, urbium rumores
capiant effusasque illecebras ». Huc accedit quod, dum minaciter 12
incresci t fere ubique gentium armorum vis atque apparatus, mutua populorum
necessitudinis vincula debilitantur, in multorum animos diffidentia
simultatesque irrepunt, atque omnium mentes trepida quaedam futurorum
eventuum sollicitudo angit.
Cui exundanti maiorum colluvioni — etsi non ita ubique minarum
plenae atque formidinum — quisnam poterit firma repagula opponere?
Quisnam humano generi, tam gravi morbo laboranti, opportuna praebere
remedia poterit? Enituntur utique qui rei publicae praesunt, atque
interdum laudabili nisu laudabilique consilio enituntur; at legum vis
frangitur legumque latorum prudentia manca ac debilis est, ubi conscientia
officii christianaque virtus non suffragatur. Eedeundum igitur
ad Evangelica praecepta, remigrandum ad Christum: qui unus potest,
obductas mentibus tenebras divina sua luce depellens, aberrantes homines
ad rectum iter reducere; itemque, odio simultateque restinctis animosque
compositis, ipsas recreare Civitates. Hoc magni equidem ponderis
munus novi Pontificis erit, qui mox per suffragia vestra delectus,
mysticae Petri navis gubernacula moderanda suscipiet. Videtis igitur
qui esse debeat; videtis quanta sapientia, virtute sanctitudineque is
pollere oporteat, ut par temporibus eorumque necessitatibus feliciter
queat, adspirante Numine, tantum opus exsequi.
Novimus equidem, quod historia teste confirmatur, nullo non tempore
Deum Ecclesiae suae bono incolumitatique consulere; novimus Iesu
Christi pollicitationes hac etiam in re defuturas esse nunquam. Attamen
arcano eius consilio fit, ut Ipsemet eventus omnes, eos etiam, qui
ad conditam ab se societatem pertinent, rerum natura hominumque
opera generatim ac plerumque moderetur.

12 Cf. Acta Leonis, vol. XIII, p. 285.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.