AAS 31 (1939), p. 113

stos, Patriarchae, Archiepiscopi et Episcopi Solio adsistentes, Protonotarii
Apostolici de numero participantium, Auditores S. R. Rotae, R. Camerae
Apostolicae Clerici, Votantes Signaturae, iique omnes quibus quocumque modo
custodia Conclavis committenda erat.
Conclavistae vero in Sacello Paulino iusiurandum iuxta Constitutionem
Pii Pp. X, Vacante Sede Apostolica, emiserunt latine sacerdotes, viri laici
sua quisque lingua, coram Excmo D. Secretario S. Collegii et Revmo D. Carolo
Respighi, Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto, his verbis:1

Ego
constitutus coram te _
tactis per me SS. Dei Evangeliis coram me positis, iuro et promitto me
inviolabilem servaturum esse secretum in omnibus et singulis, quae de
novi Pontificis elctione, deque iis, quae in Conclavi seu in loco electionis
aguntur, quovis modo cognoverim, adeo ut nec directe, nec indirecte,
neque nutu, neque verbo, neque scriptis, vel alias quomodolibet, ipsum
mihi violare liceat; itemque iuro ac promitto me nullo modo usurum esse
instrumentis radiophonicis, vel telephonicis, vel microphonis cuiusvis
generis sive transmittentibus sive recipientibus; et hoc nedum sub poena
excommunicationis latae sententiae, futuro Pontifici speciali modo reservatae,
privative etiam quoad S. Poenitentiariam, sed etiam sub poena
privationis cuiuscumque beneficii, pensionis, oificii vel muneris ipso
facto incurrendae in casu transgressionis. Quod secretum accuratissime
ac religiose servabo etiam post peractam novi Pontificis electionem, nisi
ab eodem Pontifice peculiaris facultas aut expressa dispensatio mihi
concessa fuerit.
Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia, quae propriis manibus
tango.

His peractis, egressi sunt omnes e Sacello Sixtino, exceptis tantum Patribus
Cardinalibus qui ibidem congregati lectionem Apostolicarum Constitutionum
rursum audierunt ; postea vero, ianuis sacelli patefactis, nobili comitante
quemquam Dominici Lateris Protectore, suam quisque cellam adivit.

CLAUSURA CONCLAVIS

Postmeridiano tempore ante clausuram Conclavis ab Excmo Conclavis Gubernatore,
una cum Decano et Clericis R. C. A., architectis et testibus, visitatio
et recognitio totius exterioris partis aedium Conclavis peracta est, de
qua sequens rogitus confectus est.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.