AAS 31 (1939), p. 116

canus; Dominus Alexius tituli S. Calixti S. R. E. Presbyter Cardinalis
Ascalesi Archiepiscopus Neapolitanus vice et loco R. P. Dfii Gulielmi
tituli S. Clementis S. R. E. Presbyteri Cardinalis 0'Connell Archiep.
Bostoniensis prioris in ordine Presbyterorum; Camillus Sanctae Mariae
in Domnica Protodiaconus S. R. E. Cardinalis Caccia Dominioni; et
Eugenius tituli Ss. Ioannis et Pauli Presbyter Cardinalis Pacelli,
S. R. E. Camerarius, una mecum ac testibus infrascriptis, Excmo Dno
Sacri Collegii Secretario comitante, totum conclave perlustrarunt,
quod diligenti adhibita perquisitione muris obstructum et ex omni parte
clausum invenerunt, atque, exclusis omnibus qui in eo permanere non
debeant ianuam tribus clavibus obñrmarunt, hoc ipsum conclave in
eodem statu esse indicarunt ac reperiri ut tuto et legitime possit ad electionem
Romani Pontificis deveniri et ad formam Pianae Constitutionis
de more procedi.
Acta fuerunt haec in Palatio Apostolico apud S. Petrum in ipso Conclavi
anno, mense, die et hora quibus supra, praesentibus Rmis Dñis
Aloysio Capotosti et Henrico Dante, Caeremoniarum Apostolicarum Magistris,
testibus per me adhibitis atque rogatis.

Vincentius Santoro, Sacri Collegii a Secretis.
Aloysius Capotosti, Apost. Caèrem. Mg., testis.
Henricus Dante, Apost. C aerem. Mag., testis.

.Ego Carolus Respighi Apostolicarum S. Sedis Caeremoniarum Praefectus
Protonotarius ex officio, rogavi.

Hora autem 18,30 initium habuit clausura externa Conclavis ab Emo Maresciallo
Custode, cum interventu Excmi Gubernatoris Civitatis Vaticanae,
et Commissarii Conclavis, necnon RR. DD. Clericorum R. C. A. aliorumque
testium peracta, de qua rogitus sequens confectus est.

In nome di Dio. Così sia.
Sede vacante per la avvenuta morte
della Santa Memoria di Pio Papa XI
Istrumento di consegna delle chiavi del Conclave
e della chiusura del medesimo

Il giorno primo Marzo millenovecentotrentanove.
Io Giovanni Biasiotti, decano del Collegio dei Prelati Chierici di
Camera, specialmente deputato da S. Eminenza Revma il Signor Cardinale
Camerlengo a rogare Patto di chiusura del Conclave nel Palazzo
Apostolico Vaticano, durante questa Sede Vacante, a richiesta di Sua

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.