AAS 31 (1939), p. 160

citum, concredimus. Novae autem huic Praefecturae Urawaënsi eiusque
pro tempore Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura et privilegia,
honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae
earumque Antistites iure communi fruuntur et gaudent, eosque iisdem
adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu vero alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem quae
hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, concessionis,
commissionis, statuti, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel ei
contraire liceat. Si quis vero hoc attentare ausu temerario praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo nono, die quinta mensis Ianuarii, Pontificatus Nostri anno
septimo decimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Vincentius Bianchi Cagliesi, Proton. Apost.

Loco £8 Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LX, n. 69. - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.