AAS 31 (1939), p. 339

clesias Chillanensem, Temucensem, S, Caroli Ancudiae, nec non novam
Portus M ont emis dioecesim, de cuius erectione, iam pridem a Nobis
statuta, Apostolicae sub plumbo Litterae proxime expedientur. Singulas
proinde suffraganeas illas Ecclesias earumque pro tempore Episcopos
metropolitico sui Archiepiscopi iuri subiicimus. Praefatis vero Metropolitanis
Ecclesiis Serenensi et Ss. Conceptionis et ipsarum pro tempore
Archiepiscopis, nec non earum Capitulis, metropolitani s posthac denominandis,
omnia concedimus iura, honores, insignia, favores, gratias et
privilegia, quibus ceterae Metropolitanae Ecclesiae, earumque Antistites
et Capitula iure communi fruuntur et gaudent, illosque iisdem
adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Archiepiscopis autem Serenensi et Ss. Conceptionis ius praecipue tribuimus
Crucem intra suae ecclesiasticae provinciae fines ante se ferendi,
atque sacro Pallio iuxta liturgicas leges utendi, postquam tamen hoc in
Sacro Consistorio ab Apostolica Sede postulatum atque obtentum fuerit.
Ecclesiastica idcirco hierarchia in Chilena Republica noviter ita
constituta, venerabiles Fratres Ioseph M. Caro Rodríguez, qui in praesenti
Serenensem sedem obtinet, et Alfridus Silva Santiago, qui modo
Ss. Conceptionis dioecesim regit, harum Litterarum vi, Archiepiscopi
et Metropolitae titulo ac dignitate exornentur, eisque propterea Metropolitarum
iura, privilegia et officia tribuimus. Ad quae omnia uti supra
disposita et constituta exsecutioni mandanda, venerabilem quem supra
memoravimus Fratrem Aldum Laghi, apud Chilenam Rempublicam Nuntium
Apostolicum, deligimus eique necessarias ad id et opportunas concedimus
facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eique onus facimus
authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem
Consistorialem infra sex menses ab his Litteris datis computandos
transmittendi.
Praesentes autem Litteras, triplici originali confectas, et in eis contenta
quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum interest vel qui
sua interesse praesumant, auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint,
etiam si expressa et individua mentione digni sint, nullo unquam
tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis
Nostrae vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu
notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam
ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo
validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri
et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari
debere, et, si secus super his a quocumque quavis auctoritate, scienter

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.