AAS 31 (1939), p. 599

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

S. FIDEI IN ARGENTINA

<RESISTENCIAS)

AB ARCHIDIOECESI S. FIDEI IN ARGENTINA TERRITORII PARS SEIUNGATUR, EX
QUA NOVA ERIGITUR DIOECESIS SUB NOMINE « RESISTENCIAE ».

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ecclesiarum omnium cura Romanis Pontificibus divinitus commissa
illud quoque requirit, ut, si qua sit dioecesis territorii amplitudine et
incolarum frequentia redundans, ea in partes dividatur novaeque exinde
dioeceses constituantur. Quum itaque archidioecesis Sanctae Fidei in
Argentina latissime pateat ac propterea ab Apostolica Sede expostulatum
sit ut, ad maiorem christifidelium utilitatem assequendam eorumque
regimen facilius reddendum, pars ab ea seiungatur, qua nova erigi
possit dioecesis, Nos, praehabito venerabilis Fratris Ioseph Fietta, Archiepiscopi
titularis Sardicensis, apud Argentinam Rempublicam Nuntii
Apostolici, favorabili voto, re mature perpensa, oblatis precibus annuendum
censuimus. Sùppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit, vel
eorum qui sua interesse praesumant consensu, apostolicae potestatis
plenitudine, ab archidioecesi S. Fidei in Argentina territoria civilia
quibus nomen Chaco et Formosa perpetuo separamus et ex illis novam
erigimus et constituimus dioecesim, quam a Resistencia urbe Resistenciae
nuncupari volumus ac decernimus. Ipsius autem fines erunt : ad
septentrionem, territorium Chaco Caraguayanum et Status Paraguay;
ad orientem, idem Status Paraguay et dioecesis Corrientensis ; ad meridiem,
archidioecesis S. Fidei; ad occidentem, archidioecesis Saltensis
et dioecesis S. Iacobi de Estero. Huius novae dioecesis episcopalem
sedem in Resistencia urbe, a qua, ut iam diximus, dioecesis ipsa nomen
mutuatur, constituimus, illamque propterea ad civitatis episcopalis fastigium
extollimus, eique omnia tribuimus iura et privilegia, quibus
ceterae episcopales civitates pollent. Episcopi vero cathedram in paroeciali
ecclesia Deo in honorem S. Ferdinandi Regis dicata, in urbe illa
exstante, figimus eamque propterea ad Cathedralis Ecclesiae gradum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.