AAS 31 (1939), p. 604

Hamm vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti sigillo munitis, eamdem prorsus volumus
haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel
ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
constitutionis, commissionis, statuti et ypluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario, id attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri
et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo nono, die vicesima secunda mensis Iunii, Pontificatus
Nostri anno primo.

Fr. TÏI. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius S. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Ludo vicus Kaas, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi - '

Reg. in Cane. Ap., Vol. LXI, n. J¡5 - Al. Trussárdi.

IV

DE LANGSON ET CAOBANG

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE LANGSON ET CAOBANG, IISDEM SERVATIS LIMITIBUS
ET DENOMINATIONE, IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Lubenti animo Apostolicas illas Praefecturas, in quibus Evangelii
praeconum opera et studio christiana res valde profecerit, ad maioris
dignitatis gradum evehere satagimus. Cum itaque in Praefectura Apostolica
de Langson et Caobang in Indosinis, Apostolicis Litteris Quo
spirituales anno millesimo nongentesimo decimotertio die trigesima
prima Decembris mensis erecta et Ordini Praedicatorum commissa, opera
missionalia, licet inter non paucas easdemque arduas difficultates, Deo
auctore, ita consolidata sint, atque evangelici operarii assiduis laboribus
et ardenti caritate indigenarum animum ita sibi conciliaverint,
ut magna arrideat spes multo maiores in dies progressus percipiendi,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.