AAS 31 (1939), p. 669

urbe Washington exstante, Deo in honorem S. Matthaei Apostoli dicata,
Agimus, eamque propterea ad archiepiscopalis ecclesiae gradum et dignitatem
extollimus eique concedimus iura, honores et privilegia ad ceteras
archiepiscopales ecclesias ad normam sacrorum canonum spectantia.
Volumus vero ut nova haec Archidioecesis Washingtonensis metropolitanae
Ecclesiae Baltimorensi aeque principaliter unita sit, sub communi
appellatione Baltimorensis-^ ashingtonensis. Ambae proinde Ec-7
clesiae sub iurisdictione, regimine et administratione erunt unius Antistitis
pro tempore Baltimorensis-Washingtonensis. Ipse vero canonicam
duarum Archidioecesium possessionem seorsum accipiet, servato sedi
Baltimorensi praecedentiae honore, itemque in Baltimorensi urbe habitualem
habebit residentiam, ita tamen ut per aliquod anni tempus, sive
continuum sive intermissum, in archidioecesi Washingtonensi quoque
degere valeat. Ad ipsarum autem Ecclesiarum regiminis unitatem strictiorem
reddendam statuimus ut unica sit, in urbe quidem Baltimorensi,
pro duabus Archidioecesibus Curia archiepiscopalis, unicum dioecesanorum
Consultorum Collegium, itemque unus Vicarius Capitularis, sede
vacante, eligatur. Quod ad clerum peculiariter attinet, decernimus ut,
simul ac hae Litterae Nostrae de novae Archidioecesis erectione ad effectum
demandatae fuerint, eo ipso clerici intra eiusdem fines legitime
exstantes ipsi Ecclesiae incardinati censeantur, salva tamen Archiepiscopo
facultate clericos in utriusque archidioecesis utilitatem adhibendi,
eisdemque beneficia ecclesiastica promiscue conferendi. Ad haec autem
omnia, ut supra disposita et constituta, exsecutioni mandanda venerabilem
quem supra diximus Fratrem Hamletum Ioannem Cicognani, in
Foederatis Americae Septentrionalis Statibus Delegatum Apostolicum,
seligimus, eidemque propterea facultates ad id necessarias et opportunas
tribuimus, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, facto eidem onere ad
S. Congregationem Consistorialem authenticum peractae executionis
actorum exemplar quam primum transmittendi. Praesentes autem Litteras
et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum
interest, vel qui sua interesse praesumant, auditi non fuerint, vel praemissis
non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione
digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis
aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanata s, perpetuo validas exsistere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.