AAS 31 (1939), p. 710

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACKA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

INDEX FACULTATUM

quae a Sanctissimo Domino Nostro PIO Divina Providentia Papa XII
Vicariis castrensibus seu Cappellanis maioribus, quocumque vocantur
nomine, in omnibus nationibus aut regionibus in quibus status belli
aut militum ad arma convocatio adest vel forte aderit, conceduntur,
habitualiter subdelegandae suis cappellanis militaribus aliisque, si velint,
sacerdotibus utriusque cleri ratione militiae sibi subditis, dummodo
idoneis et dignis, in favorem tum ipsorum sacerdotum et clericorum
tum militum aliorumque fidelium exercitum terrae, maris et
a eris comitantium, atque perdurante praesenti bello dumtaxat valiturae
:

1. Sacrum bis litandi diebus dominicis aliisve festis de praecepto et,
urgente necessitate conficiendi nempe Ssmam Eucharistiam in communem
utilitatem, etiam diebus ferialibus servatis rubricis et ieiunio.
2. Litandi Sacrum loco honesto atque decenti, etiam sub dio et in
navi, remoto quovis irreverentiae periculo iustaque de causa, servatis
vero cautelis, quoties Missa Utatur sub dio, ad impediendam fragmentorum
Ssmae Eucharistiae dispersionem causa ventorum, ad hoc adhibito
tentorio ad tria latera altaris descendente.
3. Gaudendi personali indulto altaris privilegiati, quoties Missae
sacrificium in suffragium animarum illorum, qui in bello ceciderunt, applicant.

4. Legendi diebus dominicis et festis Domini Missam de Ssma Trinitate;
per Octavam Paschalem Missam Dominicae Resurrectionis; aliis
vero festis duplicibus I et II classis Missam de Beata Maria Virgine,
pro diversitate temporis adsignatam; in unoquoque casu cum Gloria et
Credo, addita oratione tempore belli; reliquis autem diebus vel enunciatam
Missam de Beata Maria Virgine cum oratione tempore belli, vel
Missam tempore belli cum oratione de Sancta Maria, vel Missam de
Requie.
Quod si Missam celebrare maluerint festi vel feriae currentis et para-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.