AAS 32 (1940), p. 123

Quinquennio post, patre orbata, matris sapienti cura fortiter suaviter
que ad pietatem atque ad litterarum rudimenta fuit instituta.
Quantum in pietate profecerit aperte coniici potest ex eo quod vix
septennis, ut fertur, ad sacram mensam, rarissimo tunc exemplo., f u erit
admissa; die autem S. Aloisio Gonzagae sacro insequentis anni 1858,
Confirmationis sacramento fuit roborata.
Miras iugiter in perfectionis via progressiones fecit. Quindecim annos
nata castitatis voto se obstrinxit. Matre quoque a. 1869 amissa,
totam operibus pietatis caritatisque erga proximum se dedidit. Divinam
vocationem ad religiosum statum persentiens, in Societatem Sororum
a Maria Reparatrice, quarum domus Cordubensis suis suaeque
sororis Dolores impensis condebatur, admitti postulavit, obtinuitque.
Verum, Sororibus his anno 1876 Corduba abscedentibus, Dei Famula
iussa est regimen novae religiosae familiae suscipere, quae paullo post,
fundata Matriti domo, civitatis tunc sub Toletani Archiepiscopi iurisdictione
positae, eiusdem Archiepiscopi consilio Sororum Beparatricum
Sacri Cordis nomen accepit. Verum Apostolica Sedes nomen hoc anno
Ï886 in decreto, quod dicitur laudis, in Ancillarum Sacratissimi Cordis
Jesu immutavit, sequenti vero anno Instituti definitivae approbationis
edidit decretum.
Dei Famula a. 1877 temporariam, anno autem 1888 perpetuam religionis
votorum professionem emisit. Antecedenti anno generalis sui Instituti
Moderatrix unanimiter fuit electa, quo munere quinque post annos
se abdicavit. Inscrutabili autem Dei consilio factum est ut haec,
veluti aurum, quod per ignem probatur, per triginta duos solidos annos
heic Romae a cunctis Instituti officiis seposita et quasi neglecta, orationi
carnisque mortificationi intenta, absconditam in Christo vitam duceret,
angoribus doloribusque confertam, quos generose in humilitatis spiritu
sustulit ad mortem usque, quam, post atrocissimum morbum patientissime
toleratum, Ecclesiae sacramentis roborata, die 6 Ianuarii a. 1925
piissime obivit.
Sanctitatis fama post eius mortem succrevit. Quare, undecim vix
transactis annis, Ordinaria auctoritate in Urbe informativus processus
super sanctitatis fama, scriptis atque cultu numquam praestito, die
1 Februarii a. 1936 coepit confici, biennio autem post fuit consummatus :
Rogatoriales item processus Mediolani, Westmonasterii, Cordubae atque
Bono Aere constructi sunt.
Interim Summo Pontifici postulatoriae litterae fuere porrectae, ad
Causae Introductionem obtinendam, a quattuor S. R. E. Cardinalibus,
duabus Regiis Principibus, sex Archiepiscopis, septem Episcopis, Ca-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.