AAS 32 (1940), p. 178

tionem, ad Seminarii dioecesani institutionem, ad clericorum et fidelium
iura et onera aliaque id genus servanda iubemus quae ad rem sacri canones
nec non Concilium Plenarium Baltimorense Tertium praescribunt.
Mandamus denique ut documenta omnia et acta, quae novam dioecesim
respiciunt, a Cancellariis tum archidioecesis Sanctae Fidei tum dioecesis
Tucsonensis quam primum fieri poterit Curiae episcopali dioecesis Gallupiensis
tradantur ut in eius archivo asserventur. Ad quae omnia uti
supra disposita et constituta exsecutioni mandanda venerabilem quem
supra memoravimus Fratrem Hamletum Ioannem Cicognani, Delegatum
Apostolicum in Statibus Foederatis Americae Septentrionalis, delegamus
eique facultates tribuimus ad id necessarias et opportunas etiam subdelegandi,
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, eidemque onus facimus ad Sacram Congregationem
Consistorialem authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar
quamprimum transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum intersit, vel qui
sua interesse praesumant, etiam si specifica et individua mentione digni
sint, auditi non fuerint vel praemissis non consenserint, nullo unquam
tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu
notari, temerarie impugnari, vel in controversiam vocari posse, sed eas,
tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas,
perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus
sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari
debere; et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter
vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse
et fore volumus et decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis
in synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque Conciliis
editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus
Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum
Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis, etiam speciali
mentione dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Volumus
denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae
hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, subiectionis, statuti,
mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero id, ausu temerario, attentare prae-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.