AAS 32 (1940), p. 296

quamlibet ecclesiam Societatis Iesu, vel eius curae commissam, pie visitaverint
et ad mentem oraverint Nostram, plenam admissorum suorum
indulgentiam lucrari queant.
Interea vero caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae
Nostrae testem, tibi, dilecte fili, universisque Societatis Iesu religiosis
viris eorumdemque alumnis, Apostolicam Benedictionem effuso
animo impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vi mensis Iulii, Octava
Festi Ss. Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCXXXX, Pontificatus
Nostri secundo.
PIUS PP. XII

CONSTITUTIO APOSTOLICA
ALLAHABADENSIS
(DE JHANSI)
ADIOECESIS ALL AH ABADEN SISTERRITORIO PARS SEIUNGITUR, EX QUA NOVA
ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE «JHANSI».

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Ad evangelicam veritatem latius faciliusque propagandam procul
dubio prodesse censetur amplissima quarumdam dioecesium territoria in
partes dividere, novasque ecclesiasticas circumscriptiones condere. Quod
quidem considerantes, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio,
ac praehabito favorabili voto venerabilium Fratrum Leonis Merkels,
Archiepiscopi titularis Salaminensis et Delegati Apostolici in Indiis
Orientalibus, atque Ioseph Angeli Poli Episcopi Allahabaden sis
dioeceseos, re mature perpensa, e latissimo huius dioeceseos territorio
XDartem seiungere statuimus, et novam ex ea Praefecturam. Apostolicam
erigere. Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum
qui sua interesse praesumant consensu, e praefata dioecesi Allahabadensi
territorium civiles districtus de Jhansij Jalauri, Hamirpur et Banda
complectens separamus illudque in novam erigimus et constituimus
Praefecturam Apostolicam; quam de Jhansi nuncupandam volumus et
sollertibus concredimus curis Fratrum Minorum Capulatorum, qui iam.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.