AAS 32 (1940), p. 342

gatum Apostolicum deligimus, cui propterea tribuimus facultates ad id
necessarias et opportunas, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus
facimus authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem
de Propaganda Fide quantocius transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam si illi, quorum interest
vel qui sua interesse praesumant^ auditi non fuerint vel praemissis
non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis
aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse ; sed eas, tamquam ex certa scientia et potestatis plenitudine
factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus ; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus Constitutionibus
vel Ordinationibus apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis
quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per
praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
assignationis, erectionis, concessionis, subiectionis, decreti, mandati,
commissionis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id, ausu temerario, attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo, die decimasecunda mensis Ianuarii, Pontificatus
Nostri anno primo.
Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius S. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton Apost.
Loco £& Plumbi "
Reg. in Cane. Ap., Vol. LXII, n. 61. - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.