AAS 32 (1940), p. 396

Versöhnung der Gemüter in christlicher Liehe ein wahrer Friede alle
Völker der Menschheitsfamilie zu neuer Ruhe und neuem Wohlstand in
brüderlicher Eintracht verbinde.
Gegeben zu Rom bei St. Peter am 27. Oktober, dem Christkönigsfest
1940, im zweiten Jahr unseres Pontiñkats.

PIUS PP. XII

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NELLORENSIS
(GUNTÜRENSIS)

A DIOECESI NELLORENSI IN INDIIS ORIENTALIBUS TERRITORII PARS SEIUNGITUR,.
EX QUA NOVA ERIGITUR DIOECESIS, SUB NOMINE (( GUNTURENSIS », METROPOLITANAE
ECCLESIAE MADRASPOLITANAE SUFFRAGANEA IPSAQUE INDIGENA©
CLERI CURIS CONCREDITUR.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Quo Sacrorum Antistites aptius ac salubrius pastorale sibi creditum
munus exercere valeant, non parum sane iuvat ut dioecesium territorium
haud nimia redundet amplitudine. Novas idcirco Apostolica Sedes, iuxta
temporum et locorum adiuncta, dioeceses erigere satagit, quae si in
infidelium regionibus exstent, Evangelii praeconibus e clero indigena
potius sunt concredendae. Ipsi namque, communia cum civibus ingenium
linguam et mores habentes, facilius ipsorum animos ad catholicam amplectendam
religionem allicere possunt. Quae omnia prae oculis habentes
ac maiori fidelium dioecesis Nellorensis in Indiis Orientalibus spirituali
bono prospicere cupientes, nec non ad Missionariorum ibidem adlaborantium
operam faciliorem reddendam, de venerabilium Fratruin
Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide
praepositorum consilio, suppleto, quatenus opus sit quorum intersit,
vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, re mature perpensa,
suprema Nostra auctoritate e dioecesis Nellorensis territorio partem
disiungimus civilem districtum de Guntur complectentem, atque ex ita
avulso territorio novam erigimus et constituimus dioecesim, quam a
Guntur urbe « Gunturensem » nunciipari volumus ac decernimus, eamque
cleri saecularis indigenae curis committimus. Huius novae dioecesis epi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.