AAS 32 (1940), p. 403

Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Alexandro Verde, hodierno Causae
Ponente seu Relatore, una cum dilectis filiis Alphonso Carinci Congregationis
Rituum a Secretis, et Salvatore Natucci, generali Sanctae
Fidei Promotore, tuto procedi posse ad Venerabilis Dei Servae Mariae
Gulielmae Aemiliae de Rodat beatificationem ediximus. Quae cum ita
sint, Nos, precibus etiam permoti Congregationis Sororum a Sacra Familia,
Apostolica Nostra auctoritate, praesentium Litterarum tenore,
facultatem facimus ut eadem Venerabilis Famula Dei Maria Gulielma
Aemilia de Rodat, praefatae Congregationis Sororum a Sacra Familia
Fundatrix, BEATAE nomine in posterum nuncupetur, eiusdemque corpus et
reliquiae, non tamen sollemnibus in supplicationibus deferenda, publicae
Christifidelium venerationi proponantur : ac praeterea permittimus ut
ipsius Beatae imagines radiis in posterum decorentur. Eadem quoque
Nostra auctoritate concedimus ut de Beata ipsa quotannis Officium recitetur
et Missa celebretur de Communi Virginum, cum lectionibus et
orationibus propriis per Nos adprobatis, iuxta Missalis et Breviarii Romani
rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem et Missae celebrationem
fieri tantum largimur in Ruthenensi dioecesi ubi nata est Famula
Dei et migravit ad Dominum; itemque in templis et sacellis ubique terrarum
sitis, quibus Congregatio Sororum a Sacra Familia utitur, ab
omnibus Christifidelibus qui horas canonicas recitare teneantur, et quod
ad Missas attinet a sacerdotibus omnibus tam e saeculari quam e religioso
clero ad templa seu sacella, in quibus festum agatur, convenientibus.
Facultatem denique impertimur ut Beatificationis Venerabilis
Servae Dei Mariae Gulielmae Aemiliae de Rodat sollemnia supradictis
in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate designandis,
intra annum, servatis servandis, postquam in Sacrosancta Basilica
Patriarchali Vaticana fuerint sollemnia eadem peracta. Constitutionibus
non obstantibus atque Ordinationibus Apostolicis Decretisque de
non cultu editis, nec non ceteris contrariis quibuslibet. Volumus autem
ut harum Litterarum Apostolicarum exemplis, etiam impressis, dummodo
manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint
atque eiusdem Congregationis sigillo munita, in disceptationibus etiam
iudicialibus eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis
significatione hisce Litteris ostensis, haberetur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die ix
mensis Iunii, anno MCMXXXX, Pontificatus Nostri secundo.

A. Card. MAGLIONE, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.