AAS 32 (1940), p. 41

DE NOBILITATIS PRIVILEGIO IAM ORDINIS PIANI PROPRIO ABOLENDO

PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Litteris suis Apostolicis sub anulo
Piscatoris obsignatis die decima septima m. Iunii, an. MDCCCXLVII ac die
pariter decima septima mensis Iunii, an. MDCCCXLIX, necnon decreto ex
Aedibus in Quirinali dato die xi m. Novembris an. MDCCCLVI, Praedecessor
Noster Pius Pp. nonus Equestrem Ordinem creavit atque instituit,
Pianum nuncupatum, qui tribus Equitum classibus constaret. Apostolicis
autem Litteris praelaudatis statutum etiam fuit Equités in primam
eiusdem Ordinis Classem cooptatos privilegio nobilitatis in filios quoque
transmittendae, illos vero, qui secundae Classis insigni honestati essent,
nobilitatis titulo ad personam tantummodo gavisuros esse. Quod,
habita praesertim temporum nostrorum ratione, minus opportunum
videtur, cum ceteri, etiam potiores, Equestres Ordines, quorum insignia
a Romanis Pontificibus conferuntur, nullo modo nobilitatis privilegio
aliquo fruantur. Itaque, omnibus rei momentis attente perpensis,
Nos, ut huiusmodi iure Ordo quoque Pianus ceteris Equestribus Ordinibus
adaequetur Pontificiis, motu proprio statuendum censemus ut, iis
abolitis quae iam Litteris Apostolicis supradictis decreta fuerant, ex nunc
et in posterum omnes et singuli, in quamlibet ex tribus classibus praefati
Ordinis Piani classem adsciti, insignibus tantum ac titulo proprio
Classis, absque ullo nobilitatis iure privilegioque licite uti, frui possint
et queant. Contrariis non obstantibus quibuslibet; decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere,
suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; sicque iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his a quoquam, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xi
m. Novembris, an. MCMXXXIX, Pontificatus Nostri primo.

A. Card. MAGLIONE, a secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.