AAS 32 (1940), p. 468

tionis, erectionis, commissionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo, die tertia decima mensis Februarii, Pontificatus Nostri
anno primo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LX1II, n. 5. - Al. Trussardi.

III
DE NEOHELLI ET DE Ö-IMMA
(HOSANNENSIS)

A PRAEFECTURA APOSTOLICA DB NEGHELLI ET A VICARIATU APOSTOLICO DE
GIMMA TERRITORII PARS SBIUNGITUR ET NOVA EXINDE PRAEFECTURA APOSTOLICA,
NOMINE (< HOSANNENSIS », ERIGITUR, QUAE FRATRUM MINORUM
CAPUCCINORUM ORDINI CONCREDITUR.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quae utilia ad catholicam religionem facilius ac citius inter infideles
populos diffundendam dignoscuntur, ea Apostolica Sedes comparare
satagit. Quod quidem considerantes, Nos alteris Nostris sub plumbo
Litteris Quo intra -fines, hac ipsa die datis, a Vicariatu Apostolico de
Gimma territorii partem seiunximus et novam ereximus Praefecturam
Apostolicam Endeberénsem. Per praesentes vero Litteras Nos, eadem
causa adducti, quo aptius, videlicet, evangelicae luci in regione ipsa
dilatandae consulatur, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.