AAS 32 (1940), p. 477
exstet, ad districtum tamen civilem de Abidjan pertinet, seiungimus ac
separamus, atque territorium ita efformatum in novum Vicariatum Apostolicum
erigimus et constituimus, eumque Sassandrensem, ab urbis
in eodem territorio principis nomine, appellandum decernimus. Novum
autem Vicariatum hunc Sassandrensem apostolicis Societatis pro Missionibus
ad Afros sodalium curis, qui in regione illa tam sollerter adlaborant,
ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum, concredimus;
eidemque eiusque pro tempore Vicariis Apostolicis omnia tribuimus
iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceteri per orbem Vicariatus
eorumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent; eosque
pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri
adstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita et constituta, rata ac
valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus haberetur, si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo, die nona mensis Aprilis, Pontificatus Nostri anno
secundo.
Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R. B. 8. C. de Propaganda Fide Praef.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Arcturus Mazzoni, Proton. Apost.
Loco © Plumbi
lfeg. in Cane. Ap., Vol. LXIII, n. 29. - Al. Trussardi.