AAS 32 (1940), p. 539

intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, certa scientia,
suprema Nostra auctoritate Missionem sui iuris de Bikoro in- Praefecturam
Apostolicam evehimus, erigimus et constituimus, eodem nomine
iisdemque eius finibus servatis, eamque Sodalium Congregationis Missionis
curis, sicut antea, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum,
concreditam volumus. Novae autem huic Praefecturae de
Bikoro eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis omnia tribuimus
iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae
Apostolicae earumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent,
eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita et constituta,
rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuscumque
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti sigillo munitis, eamdem
prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam evectionis,
erectionis, constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongente-e
simo quadragesimo, die quinta et vicesima mensis Iunii, Pontificatus
Nostri anno secundo.

ALOISIUS Card. MAGLIONE PETRUS Card. PUMASONI BIONDI
a Secretis Status. 8. C de Propaganda Fide Praefectus.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco Plumbi

Reg. in Vam. Ap., Vol. LXIII, n. 5 4 . — Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.