AAS 32 (1940), p. 541
tuta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime
obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis vel excerptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo
viri in ecclesiastica dignitate aut officio constituti munitis, eamdem
prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, commissionis, concessionis, statuti
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id
ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo, die nona mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno secundo.
ALOISIUS Card. MAGLIONE P. Card. FUMASONI BIONDI
a Secretis Status S. C. de Propaganda Fide Praef .
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Loco £ß Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXII1, n. 65. — Al. Trussardi.
LITTERAE APOSTOLICAE
I
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS DITATUR CATHEDRALE TEMPLUM
VITERBIENSIS DIOECESIS, IN HONOREM S. LAURENTII MARTYRIS DEO DICATUM.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Viterbiensium civitas, omnibus plane
cognitum est, quanta monumentorum rei sacrae civilique spectantium
amplitudine, ac magni momenti historiae ecclesiasticae factis eniteat.
Cum vero munita esset Patrimonii Sancti Petri princeps urbs, ibidem
exagitatis Medii Aevi temporibus saepe saepius commorati sunt plures
Romani Pontifices; atque etiam alii in eadem civitate ad Summam
Sancti Petri Cathedram electi. Quapropter cum Venerabilis Frater Viterbiensium
et Tuseanensium Episcopus, vicesimo quinto anno a suscepto
ipsis in dioecesibus pastorali munere, Nos supplex rogaverit ut
cathedrali templo viterbiensi titulum privilegiaque basilicae minoris
pro Nostra benignitate impertiri dignemur, quo memorati templi decus