AAS 32 (1940), p. 543

quam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die x
mensis Iulii, a. MCMXXXX, Pontificatus Nostri secundo.

A. Card. MAGLIONE, a Secretis Status.

II

BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO ((DEL CORO », CORONA REDIMITA, CIVITATIS
SANCTI SEBASTIANI IN DIOECESI HISPANIAE VICTORIENSI PATRONA DECLARATUR.

i
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Urbis Sancti Sebastiani intra fines
Victoriensis dioecesis in ecclesia paroeciali matrici Sanctae Mariae iam
ab annis multis religiosissime asservatur imago Beatae Virginis Mariae
vulgo « Virgen del Coro » nuncupata, quae antiquitate atque arte effulget.
Deiparam sub ipso titulo saltem ab ineunte saeculo decimo septimo
venerati sunt christifideles, qui iugiter eam validam protectricem invocarunt
calamitatum occasione reique publicae iacturarum, quae saepe
saepius regionem perturbarunt. Ad eandem Virginem a Choro, quam novissime
etiam Dux Hispaniae pie visitavit, precibusque invocavit, devote
colendam uti iam reges et etiam plebs Hispaniae adiverant adhuc etiam
populares proceresque turmatim cotidieque confluunt, ipsamque Beatissimam
Virginem matrem potentem ac benignam clamant. Quapropter
cum clerus populusque civitatis Sancti Sebastiani enixas preces, suffragiis
amplissimis Episcopi Victoriensis auctas, Nobis humiliter adhibuerint
ut Beatissimam Virginem a Choro praedictam, aurea etiam corona,
Nostro nomine cohonestandam, civitatis Sancti Sebastiani caelestem Patronam
declarare dignemur, Nos piis huiusmodi optatis ultro libenterque
concedendum censemus. Audito igitur Venerabili Fratre Nostro Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinali Episcopo Praenestino, Sacrae Rituum
Congregationis Praefecto, omnibusque rei momentis attente perpensis,
certa scientia ac matura deliberatione Nostris, praesentium Litterarum
tenore perpetuumque in modum, memoratam Beatam Mariam Virginem
sub titulo « del Coro » civitatis Sancti Sebastiani in dioecesi Hispaniae
Victoriensi peculiarem apud Deum Patronam declaramus et confirmamus,
indultis omnibus et singulis liturgicis privilegiis atque honorificentris,
quae Patronis locorum praecipuis de iure competunt. Ut praeterea
magis magisque in dies foveatur et augeatur populi veneratio ac

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.