AAS 32 (1940), p. 545

octobri huius anni in finibus Peruvianis peragendus est- has vero preces
cumulat atque ornat amplissimum suffragium Nuntii Apostolici Nostri
in Republica Peruviana. Nos igitur, cum, omnibus rei momentis perpensis,
vota memorata excipienda censeamus, audito quoque "Venerabili
Fratre Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Episcopo Praenestino,
Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, ex certa scientia ac
matura deliberatione Nostris deque Nostrae apostolicae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore, perpetuumque in modum, templum
cathedrale dioecesis Arequipensis in ditione Peruviana ad titulum
Basilicae Minoris dignitatemque evehimus. Haec largimur, statuimus,
contrariis non obstantibus quibuslibet; decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare et permanere; suosque effectus
plenos atque integros sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant,
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse et definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri
si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter
sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xx
mensis Iulii, an. MCMXXXX, Pontificatus Nostri secundo.

A. Card. MAGLIONE, a Secretis Status.

IV

•BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO DE « OCOTLAN » TOTIUS ARCHIDIOECESIS ANGELORUM,
MEXICANA IN DITIONE, PATRONA COELESTIS CONFIRMATUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Mexicana in ditione archidioecesis
Angelorum intra fines exstat Sanctuarium Beatae Mariae Virginis de
« Ocotlan » nuncupatae, quam christifideles regionis impense devoteque
colunt. Hodiernus vero Angelorum Archiepiscopus ad Nos refert iam
rec. mem. Decessorem Nostrum Pium Pp. X aureo diademate decrevisse
Sacram Imaginem Beatae Mariae Immaculatae in sanctuario de Ocotlan
servatae coronari, sed multo ante Clementem Pp. XIII Beatam Virginem
Immaculatam de Ocotlan provinciae Tlaxcalensis Patronam declarasse,
concessione etiam facta Missae et officii de communi Beatae Mariae
Virginis. Itaque cum hodiernus ipse Archiepiscopus vota exsprimens
communia cleri ac praesertim Capituli Cathedralis devotique populi sibi
commissi enixas Nobis preces exhibuerit, ut, occasione quarti saeculi labentis
a memoratae Imaginis Mariae inventione, quae millesimo nongen-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.