AAS 32 (1940), p. 548
VI
TITULUS « EXCELLENTIAE » SOCIIS DE NUMERO ACADEMIAE PONTIFICIAE SCIENTIARUM,
IN CIVITATE VATICANA CONSTITUTAE, TRIBUITUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Ad Apostolicae Sedis decus augendum
severiorumque disciplinarum scientiam honorandam, Motu proprio
die dato vicesima octava mensis Octobris anno MCMXXXVI, recol. mem.
Decessor Noster Pius Pp. XI Pontificiam Academiam Scientiarum in
Civitate Nostra Vaticana constituit, atque etiam opportuna, quibus
Coetus ipse regeretur, Statuta eidem tribuit. Nos autem gravissimum
sane munus considerantes perspicuis illis viris demandatum, qui ex
omni loco et natione in praeclarum Coetum ipsum adlecti sunt, ut peculiari
lueulentoque Nostrae benevolentiae testimonio Pontificios de nu-<
mero Academicos prosequamur, atque ita conspicua quoque eorum
merita in optima scientiarum studia diligenda ac fovenda potioribus
usque honoribus significationibus publice honestentur, iisdem ex nunc
titulum « Excellentiae » benigne concedimus; ita ut omnes et singuli de
numero tantum Academiae socii, non autem supranumërarii vel honorarii,
tam in actis eiusdem Academiae quam in communi humanae societatis
ratione eodem « Excellentiae » titulo decorari debeant. Sed ad
debitum etiam in omnibus ordinem recte servandum, statuimus quoque
ut ob huiusmodi honoris titulum Academicis Pontificiis, quibus confertur,
nullum ((praecedentiae», quam vocant, ius tum in Hierarchia ecclesiastica
tum in Aula Summi Pontificis sive ecclesiastica sive laicali
competere possit ; utque academici, qui forte alicuius Ordinis vel Congregationis
religiosae sint sodales, in sui ipsorum Instituti religiosi finibus
memorato honoris titulo uti, frui illumve ab aliis exigere nequeant.
Haec volumus, mandamus decernentes praesentes Litteras resque omnes
iii eis expressas semper ac perpetuo validas et efficaces exsistere et fore,
suosque plenarios atque integros effectus sortiri debere et ab omnibus ad
quos spectat et spectabit inviolabiliter observari, dictisque Academicis
Pontificiis in omnibus plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus
super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv
m. Novembris, an. MCMXXXX, Pontificatus Nostri secundo.
A. Card. MAGLIONE, a Secretis Status.