AAS 32 (1940), p. 558

SACRA CONGREGATIO RITUUM

i
ABYSSINEN.

CANONIZATIONIS B. IUSTINI DE IACOBIS, EPISCOPI NILOPOLITANI, PRIMI VICARII
APOSTOLICI ABYSSINENSIS E CONGREGATIONE MISSIONIS S. VINCENTII A
PAULI.
SUPER DUBIO
An sit signanda Commissio Reassumptionis Causae in casu et ad effectum
de quo agitur.
« Abyssinensis Missionis fundator, indefessus Orientalis Africae apostolus,
missionariorum magister, illius fortitudinis atque abnegationis,
quae ad Missiones provehendas sunt necessariae, typicum exemplar,
Aethiopicae Ecclesiae angelus» ita iam dimidio saeculo decimo nono,
a celeberrimo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinale Massaia salutabatur
Iustinus De Iacobis, futuri illius iudicii certa praesensio quod nostris diebus
de sanctitate viri eiusque virtutum heroicitate tulit Sancta Mater
Ecclesia. Litteris enim Apostolicis sub anulo Piscatoris die 25 Iunii
superioris anni 1939 editis, Sanctissimus Dominus Noster Pius, divina
Providentia Papa XII, suprema Sua auctoritate, hunc caritatis heroem et
evangelii eximium praeconem in Beatorum caelitum album retulit : sacerdotibus
sacris expeditionibus addictis exemplar ostendens, quali opera,
quali zelo regnum Christi pacificum per orbem dilatent, ut uberiores
deinde segetes bonitatis sanctitatisque colligantur; omnibus fidelibus potentem
apud Deum patronum instituens.
Quantum autem in Iustinum De Iacobis ab illa auspicatissima die,
non solum Sodalium suae Congregationis Missionis et Puellarum a Caritate,
verum etiam omnium christifidelium, Aethiopum praesertim, veneratio
ac devotio creverit haud facile est dictu : illius enim ope implorata,
plura passim feruntur patrata a Deo prodigia quae animum movent
ad supremos Caelitum honores eidem Beato parandos. Cum autem ad
normam iuris, antequam super miris assertis factis Apostolicae Inquisitiones
conficiantur, dubium de reassumptione Causae excutiendum de
more sit, Rev. Iosephus Scognamillo, Procurator et Postulator Generalis
Congregationis Missionis S. Vincentii a Paulo, collectis postulatoriis lit-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.