AAS 33 (1941), p. 168

litteris quatuor S. R. E. Cardinalium, plurium Archiepiscopomm et
Episcoporum aliorumque, Beatissimo Patri porrectis, Emus ac Revmus
D. Cardinalis Alexander Verde, Causae Ponens seu Relator, in ordina­
ria sacrorum Rituum Congregatione die 3 huius mensis ad Vaticanas
aedes habita, dubium proposuit discutiendum : An signanda sit Com­
missio Introductionis Causae, in casu et ad effectum de quo agitur. Et
Emi ac Rmi Patres sacris tuendis ritibus praepositi post relationem Emi
Ponentis, auditis quoque Officialium Praelatorum suffragiis scripto
datis, nec non R. P. D. Salvatore Natucci, Fidei Promotore Generali,
omnibus mature perpensis, rescribendum censuere : Affirmative, nempe :
Signandam esse Commissionem Introductionis Causae si Sanctissimo
placuerit.
Hodierna vero die de his Sanctissimo Domino Nostro per subscri­
ptum Cardinalem facta relatione, Sanctitas Sua rescriptum Eminentis­
simorum Patrum ratum habens, Commissionem Introductionis Causae
Beatificationis Servae Dei Mariae a Iesu Bono Pastore, in saeculo Franciscae
de Siedliska, fundatricis Congregationis Sacrae Familiae a Na­
zareth, propria manu signare dignata est.
Datum Romae, die 4 Decembris a. D. 1940.

C. Card. SALOTTI, Ep. Praenestinus, Praefectus.
L. © S.
A. Carinci, Secretarius.

II

VERULANA
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI MARIAE FORTUNATAE VITI, MO­
NIALIS CONVERSAE PROFESSAE ORDINIS S. BENEDICTI.

SUPER DUBIO
An signanda sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum
de quo agitur.

Famulae Dei Mariae Fortunatae totam vitam perpendentis animum
illa Sapientis verba subeunt : Quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi
lilia, quae sunt in transitu aquae... quasi vas auri solidum, ornatum omni
lapide pretioso. Ea enim in s. Benedicti viridario quasi rosa et lilium
caritate, humilitate et simplicitate suaviter oluit; animam autem suam,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.