AAS 33 (1941), p. 315

ALLEGATUM III
(cfr. n. 6 Instructionis)

Quaestiones seorsum proponendae parentibus (tutoribus) nupturientis ae­
tate minoris (can. 1034), quando parocho certo non constet de absentia
cuiusvis obstaculi ex parte ipsorum.
Revocata testi sanctitate iurisiurandi atque gravitate poenarum, qui­
bus periuri sunt obnoxii, necnon sollemnitate actus quem est expleturus,
parochus testem alloquatur:
Velis invocare Nomen divinum in testem veritatis lang endo sancta
Evangelia, sequenti formula :
« Ego... iuro me totam ac solam veritatem dicturum super universa
re, dé qua rogandus ero ».
1. Requirantur eius nomen et cognomen, nomen patris, dies, mensis,
annus et locus nativitatis, religio, professio, domicilium.
2. Perspectumne habeat consilium filii (filiae) sui (suae) matrimonii
contrahendi cum ...
3. Probetne hoc matrimonium, secus quibus de causis ei adversetur.
4. jNbscatne utrum aliquo impedimento consanguinitatis, affinita­
tis, etc., publico vel occulto, detineantur nupturientes. Utrum filius (fi­
lia) suus (sua) aliud matrimonium religiosum celebraverit vel civilem
inierit actum et quacum (quocum) ; subsistatne adhuc matrimoniale
vinculum, vel civilis unio.
5. Noscatne utrum filius (filia) libere praestet consensum matrimonia­
lem, an ab aliquo compellatur et quam ob causam.
6. An putat filium (filiam) iis pollere physicis conditionibus ut par
sit matrimonio ineundo et de matrimonii finibus edoctum (-am) esse.
7. Mhilne habeat addendum quoad hoc matrimonium.
Loco... die... mense... anno ...
Subsignatio patris (tutoris) in uno exemplari.
Subsignatio parochi...
"k* ® * Subsignatio matris in altero exemplari.
Subsignatio parochi...

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.